- SAPPHO
- I.SAPPHOLesbia, insignis poetria, carminis inventrix, quod ab ea Sapphicum appellatum. Aliquis, inquit Voss. de Poet. Graec. c. 3. p. 16. existimare posset, Sappho vixisse tempore Archilochi et Hipponactis, quia hos Sapphûs amatores Diphilus in Comoedia induxerit. Sed non hoc maioris putandum, quam qud Hermesianax eam scribit amatam ab Anacreonte: cum Sappho vixerit Olympiad. 42. Anacreon autem 61. Quare, ut Athenaeus observat l. 13. sunt hi paetarum lusus. Olympiade eâdem claruit Sappho Lesbia, poetria Lyrica, ut ait Suidas, qui addit, eâdem aetate fuisse Ascaeum, Stesichorum, et Pittacum. At facile cum eo conciliare est, quod Eusebius ad 144. Olympiad. Ann. 2. refert. Scripsit epigrammata, elegias, iambos et monodias; e quibus nihil nobis superest, praeter Hymnum ad Venerem, et Odam 16. versuum ad puellam, quae ipsi in delitiis erat: quae duo a Dionysio Halicarnassaeo et Rhetore Longino ab interitu vindicata sunt. Elegiam Ovidii, sub nomine Sapphus prae reliquis ideo insignem, quia ex Sapphus carminibus, quidquid exquisitioris in illis elegantiae erat, huc transtulerit, iudicant eruditi. Distingue vero duas Sapphones, unam Eretriam, alteram a Phaone adamatam, ut est apud Athenaeum, ubi supra. Plut. Euscbius, Lilius Giraldus. Horat. l. 2. Carm. Od.13. v. 24.Aeloiis fidibus querentemSappho puellis de popularibus.Idem l. 1. Ep. 19. v. 29.Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho.Hinc adiectivum Sapphicus; ut Musa Sapphica apud Catullum: epigr. 36. v. 17. Nic. Lloydius. Addo, quod illius imaginem innummis suis exprimere soliti sunt Mitylenaei, utilegimus apnd Iul. Pollucem et Aristotelem. Quod confirmat numisma antiquum apud ursinum, in cuius una parte facies huius Poetriae, in altera polypus, cum literis ΜΥΤΙΛ. Ut et aliud apud Iac. Sponium, in cuius antica parte Nausicaa Herois, in altera Sappho sedens cum lyra, vide eum Itiner. Graec. Part. 3. p. 166. et 169. et supra in voce Nausicaea.II.SAPPHOSamariae vicus, Ioseph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.